- CLEOBULINA
- CLEOBULINACleobuli filia, ingeniô, iudiciô animi magnitudine inclita, hexametris aenigmatica quaedam perscripsit, quorum unum adhuc extare fertur.Εἷς ὁ πατὴρ, παῖδες δὲ δυώδεκα, τῶ δὲ ἑκάςτῳΠαῖδες τριήκοντα, δίανδιχα εἰ̈δος ἔχουσαι,Αἱ μ` λευκαὶ ἔασιν ἰδεῖν, αἱ εὐ αὖτε μέλαιναι,Α᾿θάνατοι δέτ᾿ ἐοῦσαι ὐποφθινύθουσιν ἅπασαι.Ita habet Laortius, in Cleobulo. Atqui Stobaeus, Κοῦραι ἑξήκοντα. Ee certe ut taceam primam in τριήκοντα esse brevem, dici non potest ex 30. diebus mensis, alios esse albos, alios nigros; Sunt einim omnes albi simul, ac nigri, aut nigri simul, et albi, sed ex 60. mensis filiabus aliae sunt albae scil. 30. dies, aliae nigrae videlicet 30. noctes. lege itaque:Παῖδες δις τριάκοντα.vide Plut. in Convivio 7. Sap. c. 4. Diogen. in Cleobulo. Athen. l. 10. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.